monumenta.ch > Hieronymus > sectio 14 > sectio 19 > csg75.74 > Isaias, 25 > sectio 449 > sectio 15 > bsbClm6224.388 > sectio 13 > sectio 25 > csg102.235 > sectio 390 > sectio 22 > sectio 308 > sectio 23 > sectio 736 > sectio 26 > csg68.7 > sectio 1 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 116, 10
'Nam si revera sic ea reprobaret, quemadmodum de illo auditum erat, et ideo celebranda susciperet, ut actione simulata suam posset occultare sententiam, non ei diceret, Iacobus, et scient omnes: sed diceret, et putabant omnes, quoniam quae de te audierunt, falsa sunt , praesertim quia in ipsis Ierosolymis Apostoli iam decreverant, ne quisquam gentes cogeret iudaizare: non autem decreverant ne quisquam tunc Iudaeos iudaizare prohiberet: quamvis etiam ipsos iam doctrina Christiana non cogeret. Proinde si post hoc Apostolorum decretum, Petrus habuit illam in Antiochia simulationem, qua gentes cogeret iudaizare, quod iam nec ipse cogebatur, quamvis propter commendanda eloquia Dei, quae Iudaeis sunt credita, non prohibebatur; quid mirum si constringebat eum Paulus libere asserere, quod cum caeteris Apostolis se Ierosolymis decrevisse meminerat.'